bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 12 › Deuteronomii 12:24
Deuteronomii 12:24
sed super terram fundes quasi aquam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not eat it; thou shalt pour it upon the earth as water.
In Context
23Hoc solum cave, ne sanguinem comedas: sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus: + 12.23 Hoc solum cave. Ad litteram apostoli hoc præceperunt: Et in sanguine prohibetur homicidium, et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est I Joan. 3.. Sanguis enim eorum. Quia aliquod vitale est in sanguine, et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur: ipsum animam vocat, id est, corporis vitam, quæ morte finitur. Mystice autem innuitur, ut carnales homines a pristina conversatione discedentes, in unitate fidei et bonorum operum sociantes, eorum errores in usum nostrum non convertamus; sed effundamus, id est, per confessionem prolatos terrenæ fragilitati deputemus, et quasi indignos viris spiritualibus abjiciamus.
25ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.
Read all of Deuteronomii 12
Cross References
Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Deuteronomy 15:23Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 12:24