Deuteronomy 13:17
et non adhærebit de illo anathemate quidquam in manu tua: ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 22:16Per memetipsum juravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me:
Genesis 26:24ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
Exodus 20:6et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
Numbers 25:4ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
Deuteronomy 7:26nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. + 7.26 Anathema , id est, a sursum ponendo, vel suspendendo, sicut donaria in templis suspendebantur, et ab eis qui dabant alienabantur.
Joshua 6:18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.