Deuteronomii 14:1
Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: + 14.1 Non vos incidetis. Usque hodie multæ gentes incidunt se in funeribus mortuorum. Unde: Non vos contristemini sicut et cæteri, qui spem non habent. Hæc autem facere, eorum est qui desperant de resurrectione. Nec facietis. Capilli capitis vestri numerati sunt Matth. 10., id est cogitationes, quas non oportet ab honestate capitis auferre et diabolo offerre, sicut quidam corporales capillos diabolo offerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 6:4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.
Leviticus 19:27Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam. + 19.27 Neque in rotundum attondebitis comam, etc. Sicut barbari faciunt: debet quisque esse contentus naturalibus ornamentis, ne Creatorem videatur accusare, tanquam impotentem opus suum perficere, nec in honore dæmonum cicinnos nutrire et fovere, sicut student pagani puerorum capita dæmonibus offerre, quod maxime hic videtur prohibere.
Leviticus 21:5Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. + 21.5 Non radent caput. ID., ibid. Summus autem pontifex, etc., usque ad quibus Christus donavit ut lumen sint. Non radent caput, etc. ISICH. Nimis ægre dolere sacerdotes de mortuis prohibet lex, etc., usque ad ut possit exhortari, arguere, increpare. Non polluent nomen, etc. ID. Quod est magnum in gentibus. Vos autem, dicit Malachias, polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini deserta est Malach. 1.. In peccato enim sacrificii nomen Dei polluunt sacerdotes.
Psalms 82:6Quoniam cogitaverunt unanimiter; simul adversum te testamentum disposuerunt: + 82.6 Testamentum disposuerunt. AUG. Testamentum, quippe in Scripturis non illud solum dicitur, quod non valet, nisi testatore mortuo, sed etiam omne pactum, et placitum quod inter vivos valet, testamentum vocatur, sicut Laban et Jacob testamentum fecerunt. Ita et mali inter se quasi pactum fecerunt, quod unanimiter bonos persequerentur. 1
Jeremiah 3:19Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. + 3.19 In filios. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Quotquot enim receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri Joan. 1..
Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. + 31.9 Et Ephraim. Ephraim, qui est typus gentilis populi, etc., usque ad in Samaria primus regnum obtinuit, etc.