bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 14 › Deuteronomii 14:25
Deuteronomii 14:25
vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then shalt thou turn it into money, and bind up the money in thine hand, and shalt go unto the place which the LORD thy God shall choose:
In Context
24Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare, + 14.24 Portare. Quasi, qui longe sunt a perfectione sanctorum, nec possunt ascendere culmen virtutum, nec contemplationi vacare: quod possunt, agant humiliter, et devote, et faciant sibi amicos de mammona iniquitatis, et thesauros in cœlis, ut recipiantur in æterna tabernacula, ubi epulandum et lætandum cum amicis, id est sanctis et electis Dei.
26et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: + 14.26 Et emes ex eadem pecunia, etc. Spiritualiter præcipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad cœlestem patriam revertamur.
Read all of Deuteronomii 14
Cross References
Luke 19:45Et ingressus in templum, cœpit ejicere vendentes in illo, et ementes, + 19.45 Et ingressus. Post enumerata mala, ingressus templum ejecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi, maxime ex sacerdotum culpa fuit; dum enim vendentes et ementes percutit, ostendit unde radix perditionis processit.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 14:25