Deuteronomii 14:26
et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua: et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua: + 14.26 Et emes ex eadem pecunia, etc. Spiritualiter præcipitur, ut semper bonis operibus insistamus, quatenus post hanc vitam ad domum nostram, id est ad cœlestem patriam revertamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
Deuteronomy 12:18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
Deuteronomy 26:11Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. + 26.11 Epulaberis, spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi Cantic. 5.. Et Levites, verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quæ ad Deum sunt.
Ezra 7:22usque ad argenti talenta centum, et usque ad frumenti coros centum, et usque ad vini batos centum, et usque ad batos olei centum, sal vero absque mensura. + 7.22 Sal vero. BEDA ubi supra. Sal sapientiam significat, etc., usque ad dum per adversarios expugnant.
Ecclesiastes 9:7Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
Mark 11:15Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit: + 11.15 Cœpit ejicere. In ipsa re ostendit quod per figuram in ficu fecit. Ficus enim non peccavit si ante tempus fructum non habuit, sed sacerdotes. Vendentes. BEDA. Ea scilicet quæ qui de longinquo venerunt ab indigenis offerenda emebant, etc., usque ad semper privantur sacerdotio.