Deuteronomii 14:29
Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris. + 14.29 Venietque Levites. Manifeste ostendit hanc decimam non esse ei qui offert communicandam, sed tantum illis quibus præcepit erogari, in quibus præcipue Leviten posuit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. + 22.21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.
Deuteronomy 10:9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Deuteronomy 14:27et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Deuteronomy 23:21Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. + 23.21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..
Deuteronomy 26:12Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: + 26.12 Quando compleveris: hoc legis implesse Tobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum decimas dabant pauperibus et Levitis qui secum morabantur.