Deuteronomii 15:1
Septimo anno facies remissionem, + 15.1 Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
At the end of every seven years thou shalt make a release.
In Context
Cross References
Exodus 23:10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: + 23.10 Sex annis seminabis terram tuam. AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
Deuteronomy 31:10Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, + 31.10 Post septem annos. In quibus præsens vita signatur, quæ septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi præcipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, etc. Ephes. 4..
Jeremiah 34:14Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei: et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
Luke 4:18Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, + 4.18 Spiritus. ID. In superioribus prophetiæ Salvator de gentium vocatione et Ecclesiæ confirmatione loquens, etc., usque ad quia Spiritus Domini est super eum. Evangelizare pauperibus, etc. Gentes intelligit quæ erant vere pauperes. Neque enim Dei cognitionem, neque legem, neque prophetas, neque aliud quidquam in bonis habebant, et cæteris omnibus spiritualibus opibus erant destitutæ.