Deuteronomii 15:10
Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 14:19Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
Deuteronomy 15:4Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
Deuteronomy 24:19Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. + 24.19 Non reverteris. Invidendo gentibus, qui sunt advenæ testamentorum Dei.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Isaiah 32:8Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
Matthew 25:40Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. + 25.40 De his fratribus. Fratres mei et mater sunt qui faciunt voluntatem Patris mei.