Deuteronomii 15:12
Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebræus aut Hebræa, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum: + 15.12 Cum tibi venditus, etc. ISID. Si Hebræus puer in servitutem devenerit, etc., usque ad scilicet peccatis in æternum serviemus. Cum tibi venditus, etc. Hebræus transitor qui ad æternam scilicet patriam tendit, et de vitiis ad virtutes, de terrenis ad cœlestia transit; si talis se tibi vendiderit, id est magisterio tuo se addixerit, docebis eum, ut in præsenti vita studeat operari, ut ad requiem pervenire possit. Hoc est, sex annis serviet tibi, septimo dimittes eum liberum, nec vacuum abire patieris; quasi: æterna præmia et veram libertatem promittes ei in alia vita. Si autem dixerit, Nolo egredi, eo quod diligat te et domum tuam, id est si bona quæ fecit non pro æterna mercede, sed pro humana laude, quasi diligens præsentem vitam fecerit, perforabis aurem ejus subula, id est mentem ejus terrore judicii; compunges in janua domus, quia judicium erit in hujus vitæ egressu et alterius ingressu, et serviet tibi usque in æternum, id est docebis eum si sæculum plus amaverit quam Deum, æternis suppliciis mancipandum. GREG., hom. 3 in Ezech. Cum activa vita et contemplativa sit nobis ex Dei gratia, etc., usque ad ubi subula recusantis libertatem aurem perfodi præcipitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:
Cross References
Exodus 21:1Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.
Leviticus 25:39Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum, + 25.39 Si paupertate. Multa pietate littera plena est, sed spiritualis intellectus plenior.
Deuteronomy 15:1Septimo anno facies remissionem, + 15.1 Septimo anno. In hoc capite pietas et dilectio commendatur, ut proximis misereamur, et præmium a Domino exspectemus. Tempore enim suo metemus non deficientes, si, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei I Tim. 5.; unde: Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis Luc. 6.. Septimo anno. Quia in septiformi Spiritu remissio est. Omnes pene legis solemnitates in septenario numero sunt: sabbatum enim in die septima est; et Pentecoste finitis septem hebdomadibus; septimus quoque annus celebratur; et jubilæus septies septem annis succedit.
John 8:35Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum. + 8.35 Servus autem, etc. In hoc terruit nos. Quæ ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato?