Deuteronomii 15:19
De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. + 15.19 De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. + 13.2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.
Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.
Leviticus 27:26Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. + 27.26 Primogenita quæ. ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6..
Numbers 18:15Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, + 18.15 Quidquid primum. ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiæ possunt dici virgines Apoc. 14; decimæ vero, qui post conjugium continentes sunt. Omne. RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam Matth. 10.. Mystice autem decimæ observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quæ maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturæ et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animæ ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.
Deuteronomy 12:5sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis:
Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.