Deuteronomii 15:6
Fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur. + 15.6 Fœnerabis. Quasi: ditior eris omnibus gentibus. Ecclesia quoque abundat spiritalibus divitiis: ipsa docet, nec habet necesse doceri.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 28:12Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, cælum, ut tribuat pluviam terræ tuæ in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et fœnerabis gentibus multis, et ipse a nullo fœnus accipies.
1 Kings 4:21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.
1 Chronicles 17:27Et cœpisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te: te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
Ezra 4:20nam et reges fortissimi fuerunt in Jerusalem, qui et dominati sunt omni regioni quæ trans fluvium est: tributum quoque et vectigal, et reditus accipiebant.
Psalms 37:21Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem. 1
Psalms 112:5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat, + 112.5 Quis sicut. CASS. Secundo ipse facit, quod alios monet, ut et facto alios doceat. Quis? Nullus qui per se possit. In altis, etc. Angelis et sanctis: et licet altus, non despicit humiles. 1