Deuteronomii 15:8
sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:42Qui petit a te, da ei: et volenti mutuari a te, ne avertaris. + 5.42 Da ei. Quæ honeste et juste possunt dari. Si deest facultas, da affectum verbo vel obsequio. Da ei. Ita, scilicet, ut nec tibi noceat, nec alii: pensanda est enim justitia. Ita enim omni petenti dabis, et si non id quod petit, sed melius cum injuste petentem correxeris. Et volenti. Duo genera præstandi complectitur. Vel enim benevole damus, vel reddituro commodamus. Et quandoque qui donat, non vult commodare, quasi nihil mercedis in eo sit cum rem acceptam debitor persolvit. Sed vere ille qui etiam hoc jubet, retribuit. Dicit ergo: Ne avertaris, id est, nec alienes voluntatem tuam. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9., sic et spiritualis doctor verbi divini fœnus auditoribus debet accommodare, ut boni operis retributionem ab illis possit accipere, et a Deo mercedem sperare.