Deuteronomii 15:9
Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
Cross References
Exodus 3:7Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.
Exodus 22:23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Deuteronomy 24:15sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
Deuteronomy 31:10Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, + 31.10 Post septem annos. In quibus præsens vita signatur, quæ septenario numero volvitur; vel tempus veteris legis propter sabbatum. Post septem ergo annos in anno remissionis lex in conventu legi præcipitur: quia completa legis observantia, lex spiritualis succedit. Unde: Ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum natum ex muliere, etc. Ephes. 4..
Psalms 9:12Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus: + 9.12 Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est. 1
Proverbs 14:21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.