Deuteronomii 16:19
nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera: quia munera excæcant oculos sapientum, et mutant verba justorum. + 16.19 Oculos sapientum. Apud homines, non apud Deum, quibus dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris Isa. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:6Non declinabis in judicium pauperis.
Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.
Deuteronomy 1:17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
Deuteronomy 24:17Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. + 24.17 Non pervertes. AUG., quæst. 43. LXX: Non declinabis judicium advenæ et orphani et viduæ. Non pignorabis vestimentum viduæ. Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Viduæ. Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversæ fidei vestimentum non est auferendum.
Deuteronomy 27:25Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen.
1 Samuel 12:3Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi: et contemnam illud hodie, restituamque vobis.