Deuteronomii 16:20
Juste quod justum est persequeris: ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. + 16.20 Juste. GREG., lib. X Moral., cap. 19. Injuste quod justum est exsequitur, qui ad defensionem justitiæ non virtutis æmulatione, sed amore præmii temporalis excitatur, et justitiam quam prætendit, vendere non veretur. Juste ergo justum exsequi est in assertione justitiæ ipsam justitiam quærere: Sunt viæ quæ videntur hominibus justæ, etc. Prov. 14.. Et: Væ qui justificatis vos coram hominibus Luc. 16..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: + 25.13 Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..
Ezekiel 18:5Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
Micah 6:8Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Philippians 4:8De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. + 4.8 De cætero, fratres, etc. Hactenus contra persecutores et contra pseudoprædicatores monuit. De cætero autem in conclusione, quæ ad perfectionem sunt exponit. Quæcunque justa. Istud ad proximum. Sancta, in propria vita; et ut minus dicatur, quæcunque sunt amabilia, id est, amari digna, ut modestus incessus, humilis sermo et hujusmodi. Bonæ famæ. AUG. Nobis vita nostra, aliis bona fama necessaria est. Proinde quisquis a flagitiorum criminibus vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem famam, etiam in alios misericors est.