Deuteronomii 17:11
juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. + 17.11 Juxta. Nota, non dicitur tibi, ut obedias, nisi juxta legem docuerint, unde: Supra cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi Matth. 23..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
Cross References
Deuteronomy 5:32Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deuteronomy 25:1Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices: quem justum esse perspexerint, illi justitiæ palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis. + 25.1 Si fuerit causa. AUG., quæst. 45. LXX: Si autem fuerit altercatio inter homines, etc., usque ad sic et peccata quæ non in Deum, sed in hominem videntur admitti, quædam sunt digna morte, quædam verbere.
Joshua 1:7Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.
2 Samuel 14:19Et ait rex: Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis? Respondit mulier, et ait: Per salutem animæ tuæ, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quæ locutus est dominus meus rex: servus enim tuus Joab, ipse præcepit mihi, et ipse posuit in os ancillæ tuæ omnia verba hæc.
Malachi 2:8Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege: irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
Titus 3:1Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: + 3.1 Ad omne opus, etc. Quasi dicat: Admone, ut ad malum tardi sint, sed ad bonum parati, scientes quod singulis persolvi oporteat, quia singulis paratur.