Deuteronomii 17:14
Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: + 17.14 Cum ingressus fueris terram, etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis. Constituam super. Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
Cross References
Deuteronomy 7:1Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hethæum, et Gergezæum, et Amorrhæum, Chananæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te: + 7.1 Gentes multas. Septem gentes sunt septem principalia vitia, quæ per Dei gratiam spiritalis miles exsuperans exterminare jubetur. Majoris numeri dicuntur, quia plura sunt vitia quam virtutes. In catalogo dicuntur septem nationes, in expugnatione sine numero ponuntur; sed, cum deleverit gentes multas coram te. Numerosior enim est, quam Isræl, populus carnalium passionum, qui multiplicatur de septenario fomite vitiorum. De gastrimargia, comessatio, ebrietas; de fornicatione, turpiloquia, scurrilitas, ludicra, et stultiloquia; de philargyria, mendacium, fraus, furta, perjuria, turpis lucri appetitus, falsa testimonia, violentia, inhumanitas, et rapacitas; de ira homicidium, clamor et indignatio; de tristitia, rancor, pusillanimitas, amaritudo, et desperatio, et pigritia; de acedia, otiositas, somnolentia, importunitas, inquietudo mentis et corporis, instabilitas, verbositas, et curiositas; de cenodoxia, contentiones, hæreses, jactantia, et præsumptio novitatum; de superbia, contemptus, invidia, inobedientia, blasphemia, murmuratio, detractio, et alia plura. Hæc cum majoris numeri sint quam virtutes, devictis tamen principalibus omnes quiescunt, et perpetua nece delentur. Quod autem hæ pestes robustiores sint, in tentatione sentimus: fortius enim militat in membris nostris carnalium delectatio passionum, quam studia virtutum, quæ summa cordis et corporis contritione acquiruntur. Harum gentium regiones possidemus, cum Isrælis exercitu, id est virtutibus vitia superamus. Ut in corde nostro locum fornicationis castitas obtineat; locum furoris, patientia; locum tristitiæ, salutaris lætitia; acediæ locum incolat fortitudo; locum superbiæ, humilitas, sic singulis vitiis expulsis loco eorum regnent filii Isræl, id est, animæ Deum videntes. Cum vero Abrahæ de futuris loqueretur Deus, non septem sed decem gentes numerasse legitur, quorum terra semini ejus promittitur, abjectis scilicet idololatriis gentium, blasphemia Judæorum, errore hæreticorum, quibus ante notitiam Dei et gratiam baptismi, in spirituali Ægypto commorantur, subjecti sunt. Sed qui inde egreditur, et per gratiam Dei ad eremum spiritualem pervenit, ab impugnatione trium gentium liberatur, contra septem congreditur. Hætheum et Gergezæum, etc. HIERON. de Nom. Hebr., tom. 3. Hethæum, etc., usque ad id est, calcatum sive præsepe eorum. Septem gentes. Abrahæ permissum est quod decem delerentur: tunc enim decem erant, sed cum filii Isræl transirent ad Jordanem, jam tres deletæ erant. Filii enim Loth deleverunt gigantes; filii Esau Horræos; Cappadocesve partem Hevæorum. Et robustiores. Spiritales nequitiæ subtiliores sunt, et plus valent ad decipiendum, quam infirmitas hominum ad sustinendum.
Deuteronomy 12:9neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
Deuteronomy 26:1Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: + 26.1 Cumque intraveris, etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.
Joshua 1:13Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
1 Samuel 8:19Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos,
1 Samuel 12:19Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur: addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.