Deuteronomii 17:18
Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticæ tribus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 31:24Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, + 31.24 Postquam ergo scripsit Moyses. Deuteronomium commendatur Levitis, quia Evangelium Christi per verorum sacerdotum ministerium in memoria reconditur Ecclesiæ, quæ est arca Domini, ubi cœlestes thesauri reconduntur. Ibi duæ tabulæ testamenti, libri scilicet legis et Evangelii. Ibi urna quæ continet manna, id est caro Christi, in qua cibus vitæ æternæ; ibi virga Aaron, quæ fronduerat, quia ibi sacerdotium Christi, quod manet in æternum, vel, in perpetuum, ut sit ibi contra te in testimonium. Verba legis custodientibus sunt ad salutem, contemptoribus in testimonium contumaciæ et inobedientiæ: unde: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis. Si enim crederetis Moysi, crederetis et mihi forsitan: de me enim ille scripsit Joan. 5.; et alibi: Sermo quem ego locutus sum, ipse judicabit Joan 12..
1 Kings 2:3Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus: ut custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi: ut intelligas universa quæ facis, et quocumque te verteris:
2 Kings 22:8Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.