The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 17 › Deuteronomii 17:3

Deuteronomii 17:3

ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam cæli, quæ non præcepi:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And hath gone and served other gods, and worshipped them, either the sun, or moon, or any of the host of heaven, which I have not commanded;

In Context

2Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius, + 17.2 Cumque reperti fuerint. Lex errorem et idololatriam maxime detestatur: maximum enim scelus est honorem Creatoris impendere creaturæ; quod faciunt gentiles, vel mali catholici, qui, licet ab Ecclesia non recedant, tamen magis inveniuntur per diversa vitia servire diabolo, quam per bona opera militare Deo. Hos lapidibus jubet obrui quos irrevocabilis sententia damnandos esse prævidit.

4et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël:

Read all of Deuteronomii 17

Cross References

Deuteronomy 11:16Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos:

2 Kings 21:3Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam.

Jeremiah 7:22quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum: + 7.22 Quia non sum locutus. ID. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quæ eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.

Jeremiah 8:2et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.

Jeremiah 32:35Et ædificaverunt excelsa Baal quæ sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc: et in peccatum deducerent Judam. + 32.35 Et ædificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon. HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 17:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 17:2Deuteronomii 17Deuteronomii 17:4 →