Deuteronomy 18:13
Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt be perfect with the LORD thy God.
In Context
12Omnia enim hæc abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
Cross References
Genesis 17:1Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. + 17.1 Ponamque fœdus, etc. In Hebræo berith quod non testamentum, sed fœdus, sive pactum significat.
Job 1:8Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo?
Matthew 5:48Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est. + 5.48 Perfecti. In charitate Dei et proximi. Cumulus perfectionis diligere etiam inimicos, et orare pro illis, sicut et Christus fecit.
Philippians 3:15Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus: et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. + 3.15 Perfecti sumus. Sciendum quod justitia qua justus ex fide vivit vera justitia est, quæ licet non immerito in aliquibus justis pro hujus vitæ capacitate perfecta dicatur, parva tamen est ad illam magnam, quam cepit æqualitas angelorum: quam qui nondum habebat, et propter illam quæ jam inerat, perfectum, et propter istam quæ adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. At minor ista justitia facit meritum, major illa præmium. Ideo qui istam non sequitur, illam non assequitur. Et si quid aliter sapitis. Id est, si quid melius ad cultum Dei excogitaveritis, etiam hoc donum Dei esse sciatis, quia hoc revelabit vobis. Sed ne qua inde præsumptio oriretur, subdit: ad quod pervenimus ut idem sapiamus: hoc est non extra regulam disciplinæ sapere, sed quod commune sit et modestum in veritate evangelica. Verumtamen ad. Modo imperfecti sumus, modo aliter sapimus, sed tamen necesse est, ut omnes idem de illo sapiamus, ad quod pervenimus fide et scientia, et in eadem permaneamus regula. Id est, opere compleamus.