The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 18 › Deuteronomii 18:15

Deuteronomii 18:15

Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies, + 18.15 Prophetam de. Licet historialiter de prophetis accipi possit, qui post Moysen in populo Isræl repleti sunt Spiritu Dei, melius tamen de Domino prophetarum accipitur, de quo turbæ ab ipso satiatæ dixerunt: Hic est vere propheta qui venturus est in mundum Joan. 6.. Et alibi: Propheta magnus surrexit in nobis Luc. 7..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The LORD thy God will raise up unto thee a Prophet from the midst of thee, of thy brethren, like unto me; unto him ye shall hearken;

In Context

14Gentes istæ, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt: tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.

16ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti: Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.

Read all of Deuteronomii 18

Cross References

Numbers 12:8ore enim ad os loquor ei: et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? + 12.8 Dominum. ID. Alia littera: Et gloriam Domini videt. Vidit Moyses gloriam Domini, quando transformatus est Dominus in monte, et aderat ei Moyses cum Elia, et colloquebatur Luc. 9.. Ideo recte addit: Quare igitur. ID. Quod ad eos dicitur, etc., usque ad sed pro magnitudine sensuum eum glorificemus.

Deuteronomy 18:18Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui: et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi.

Hosea 12:14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis: et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.]

Luke 2:32lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuæ Israël.]

Luke 10:16Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. + 10.16 Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.

John 1:21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Deuteronomii 18:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 18:14Deuteronomii 18Deuteronomii 18:16 →