The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 19 › Deuteronomii 19:10

Deuteronomii 19:10

ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That innocent blood be not shed in thy land, which the LORD thy God giveth thee for an inheritance, and so blood be upon thee.

In Context

9(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quæ hodie præcipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis: + 19.9 Addes tibi. In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis Josue 20.. Cades in Galilæa montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quæ est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse. AMBR., ubi supra. Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur.

11Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, + 19.11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.

Read all of Deuteronomii 19

Cross References

Deuteronomy 4:21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Deuteronomy 21:1Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur cædis reus, + 21.1 Quando inventum, etc. Cadaver, corpus sine anima, et anima sine Deo, qui est ejus vita. In terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hoc est in Ecclesia. Cædis reus, actor seditionis; Majores natu, vita et sapientia majores. Judices, id est sacerdotes, quorum officium est de singulis judicare, id est, discernere. Metientur a loco cadaveris, id est, cum summa discretione investigabunt actorem seditionis. Tollent vitulam de armento, id est, carnem Christi, quam de patribus sumpsit. Quæ non traxit jugum, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Nec terram scidit vomere I Petr. 2., nullam scilicet seditionis maculam admisit. Et ignorabitur cædis reus. Diabolus qui invisibilis, et ideo ignorari dicitur, scitur enim quia misit in cor, ut traderet eum Judas Joan. 13.. Majores natu, etc. Apostoli et doctores qui Scripturæ attestatione perceperunt nullam nationem sic promptam ad cædem ut Judæorum gentem, qui et prophetarum et Domini sanguinem fuderunt.

1 Kings 2:31Dixitque ei rex: Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli: et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.

2 Kings 24:4et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.

Proverbs 6:17oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, + 6.17 Oculos, etc. Enumerat sex capitalia crimina, etc., usque ad qui concordiam fraternæ unitatis sciderunt.

Jeremiah 7:6advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 19:9Deuteronomii 19Deuteronomii 19:11 →