Deuteronomii 19:12
mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Deuteronomy 27:24Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. + 27.24 Maledictus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est Joan. 3.. Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo Lev. 19..
1 Kings 2:5Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. + 2.5 Tu quoque. David præcepit Salomoni de justa retributione eorum qui sibi solatio fuerunt, vel injuste nocuerunt, quos ipse patienter toleravit. Et prophetia indicat quid mali in futuro fieri oporteat vel boni, quod verus Salomon implebit. Interim tamen patientia Dei sæpe bonos tribulari, reprobos deliciis uti concedit.