Deuteronomii 19:15
Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit: sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. + 19.15 Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
16Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum prævaricationis,
Cross References
Numbers 35:30Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Matthew 18:16Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
John 8:17Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. + 8.17 Et in lege vestra scriptum est. ID. Dicto de judicio quod suum et Patris testimonium verum sit, probat ab auctoritate legis. Dicitur enim, etc., usque ad ut accusata Susanna habuit.
1 Timothy 5:19Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. + 5.19 Adversus presbyterum accusationem noli recipere, etc. Solet qui corripit non amari, et ideo habita occasione facile accusatur. Contra hoc monet, non esse recipiendam de facili accusationem adversus presbyterum.
Revelation 11:3et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. + 11.3 Et dabo duobus. Quasi dicat: Cum minor est tribulatio, non debetis cessare, quia tempore quo gravior fuerit, faciam illos prædicare. Duobus testibus. De Elia et Enoch agitur, per quos prædicatores alii intelliguntur. Diebus mille. Nota quod hi dies non perficiunt tres annos et dimidium, sicut et Christus non complevit dimidium annum prædicationis suæ supra triennium.