bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 2 › Deuteronomy 2:27
Deuteronomy 2:27
Transibimus per terram tuam: publica gradiemur via; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Let me pass through thy land: I will go along by the high way, I will neither turn unto the right hand nor to the left.
In Context
26Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens: + 2.26 Misi ergo nuntios, etc. Sehon diabolum significat, quod est germen inutile, vel arbor infructuosa, vel elatus. Isræl populum Christianum, qui per viam mundi hujus cupit transire, et ad cœlestia regna pervenire. Hic mittit ad Sehon verbis pacificis, promittens se non habitaturum in terra ejus, sed tantum transiturum, et regali via incessurum. Hoc quisque promisit, cum primum ad aquam baptismi pervenit, et prima fidei signacula suscepit. Abrenuntiavit enim diabolo et pompis ejus, et operibus ejus, et omni servitio, et voluptatibus ejus. Hoc est quod dicitur: Quia Isræl non declinabit in agrum ejus, vel in vineam ejus, et aquam de lacu ejus non potabit Num. 21., id est, disciplinam vel astrologicæ vel magicæ, vel cujuslibet doctrinæ, quæ contra pietatem est, amplius non sumet: sed bibet de fontibus Salvatoris, non derelinquet fontem aquæ vivæ, ut bibat de fonte Sehon, sed incedet via regia, quæ est Christus, qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita Joan. 14., et rex, secundum illud, Deus, judicium tuum regi da Psal. 71.. Non declinabit in agrum, neque in vineam ejus, ad opera scilicet, vel ad pravos sensus ejus. Amorrhæi loquentes interpretantur, vel amaricantes, quia Deum ad amaritudinem provocant, et in verbis tantum confidunt, ut pœtæ, astrologi, philosophi, qui inania loquuntur; regnum autem Dei non est in sermone, sed virtute. Volunt fideles cum pace transire, et pacifici esse etiam cum inimicis pacis: sed eo magis principem mundi offendunt, quo se cum illo nolle morari dicunt, nec aliquid ejus contingere. Inde exacerbatus magis persequitur, pericula suscitat, cruciatus intentat, congregat populum suum, exit confligere adversum Isræl: populus ejus sunt principes, et judices mundi, cunctique nequitiæ ministri, qui persequuntur populum Dei: sed et ipse venit in Jasa, quod interpretatur mandati impletio. Qui enim ad expletionem mandatorum Dei venerit, Sehon vel exercitum ejus sævientem non timebit. Mandata enim Dei complere, est diabolum, et exercitum ejus superare. Sic enim conterit Deus Satan sub pedibus nostris, et dat nobis potentiam calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici.
28Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur: aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
Read all of Deuteronomy 2
Cross References
Numbers 21:21Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: + 21.21 Misit autem. ID. Mittit Isræl legatos ad regem Amorrhæorum, etc., usque ad congregat sibi lacus confractos vel contritos. Ad Sehon regem. Sehon, qui interpretatur arbor infructuosa, vel elatus, hic est rex Amorrhæorum, qui interpretantur in amaritudinem adducentes vel loquentes. Hic est diabolus elatus et infructuosus, de quo dicitur: Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. Et alibi: Ecce princeps hujus mundi mittetur foras Joan. 12., non quia creavit mundum, sed quia in mundo peccatores sunt, et ipse peccati princeps est, secundum quod dicitur: Quia omnis mundus in maligno positus es Joan. 5., id est, ipse mundi princeps est.
Judges 11:19Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 2:27