Deuteronomii 20:18
ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:33Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum: quod tibi certe erit in scandalum.
Deuteronomy 7:4quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis: irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
Deuteronomy 12:31Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deuteronomy 18:19Qui autem verba ejus, quæ loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
Judges 2:3Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra: ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam. + 2.3 Quamobrem nolui delere. AUG., quæst. 13 in Jud. Hinc intelligimus quædam ex ira Dei venire peccata. Ut enim dii gentium, inter quas non exterminatas Isrælitæ habitare voluerunt, essent eis in scandalum, id est, facerent eos scandalizari in Deo suo, eoque offenso vivere, indignans comminatus est Deus, quod manifestum est, magnum esse peccatum. Dimisit ergo Josue. AUG. Hoc per recapitulationem iteratur. Nam et mors Jesu Nave in hoc libro memoratur, ut tanquam ab exordio breviter cuncta insinuentur, ex quo dedit eis Dominus terram, et quomodo sub judicibus vixerint, vel quæ perpessi sint; et iterum, reditur ad judicum ordinem, ab eo qui primus est constitutus.
1 Corinthians 15:33Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala. + 15.33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.