Deuteronomii 23:11
et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
Cross References
Leviticus 11:25et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. + 11.25 Ut portet. Sicut qui dicit malum bonum, et amarum dulce Isa. 5.: laudando enim malum a quo prohibere debuerat, suum facit et portat.
Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Leviticus 15:13Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. + 15.13 Numerabit septem dies. ID. Quia per septiformem Spiritum datur remissio peccatorum, cujus septem donis indigent qui perfecte mundari debent.
Leviticus 15:17Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. + 15.17 Vestem et pellem. Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quæ libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem præstant, et vestimentum, pelles quoque veteratæ projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.
Psalms 51:2cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech. + 51.2 Dœg. CASS. Adversarius David significat Antichristum, qui totum orbem movebit; qui veniet per signa, et miracula ante adventum judicii, et auxilium a Saule, id est, a diabolo petens, nuntiabit venisse David, id est, Christum in domum Achimelech, id est, ad Ecclesiam, quæ est regnum Patris. Abimelech. HIER. Dicit, in Hebræo Achimelech, etc., usque ad ergo Abimelech patris mei regnum, et significat Judæos. 1
Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.