bible.software › Deuteronomy › Deuteronomy 23 › Deuteronomy 23:13
Deuteronomy 23:13
gerens paxillum in balteo: cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies + 23.13 In balteo. Balteo enim renes accinguntur, ideo per balteum, malæ voluntatis contritio designatur, unde Job: Balteum regum dissolvit, et præcinxit fune renes eorum Job. 2.. Humo operies. Terrena fragilitate considerata, sordes debemus operire.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt have a paddle upon thy weapon; and it shall be, when thou wilt ease thyself abroad, thou shalt dig therewith, and shalt turn back and cover that which cometh from thee:
In Context
12Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, + 23.12 Habebis. Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo præcepit nihil fœdum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. Habebis locum, etc. Naturæ corruptibilis pondere gravatæ a nostræ mentis utero quædam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostræ mentis pœnitentiæ dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.
14quo revelatus es: Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos: et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
Read all of Deuteronomy 23
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomy 23:13