Deuteronomy 23:21
Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. + 23.21 Non tardabis reddere. Unde Salomon: Ruina est homini post vota tractare vel tardare Proverb. 10..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
Cross References
Genesis 28:20Vovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
Exodus 22:24et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ, et filii vestri pupilli.
Numbers 30:1Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat.
Deuteronomy 15:3A peregrino et advena exiges: civem et propinquum repetendi non habebis potestatem. + 15.3 A peregrino. Licet sint omnes proximi nostri, maxime tamen illis misericordia impendenda est, qui Christi sunt nobiscum membra. Qui enim habet substantiam mundi, et fratri indigenti non impendit, quomodo manet in eo charitas Dei? I Joan. 3.
Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1