The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 23 › Deuteronomii 23:24

Deuteronomii 23:24

Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. + 23.24 Ingressus vineam proximi. In ecclesia alterius episcopi, potest alter aliquos corrigere vel confirmare, totam plebem non licet ei regere, vel magna negotia tractare. Foras. Extra ecclesiam hanc gratiam efferre non licet, quia in una domo carnes agni edi jubentur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When thou comest into thy neighbour’s vineyard, then thou mayest eat grapes thy fill at thine own pleasure; but thou shalt not put any in thy vessel.

In Context

23Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

25Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. + 23.25 Si intraveris. Sunt quædam loca Scripturæ quæ historialiter fidem imbuunt, quædam moraliter sanctam conversationem instruunt: quædam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non præcipitandum succisæ messis incurras judicium.

Read all of Deuteronomii 23

Cross References

Joshua 9:18Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.

Romans 12:13necessitatibus sanctorum communicantes: hospitalitatem sectantes.

Hebrews 13:5Sint mores sine avaritia, contenti præsentibus: ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam: + 13.5 Sint mores. Postquam sua Hebræi perdiderant, volebant iterum congregare: quod Apostolus prohibet. Sed ne dicerent: Quid si necessaria defecerint? subdit consolationem. Sine avaritia. Avarus est qui tenax est in largiendo, cupidus in accipiendo. Non te deseram. Hoc Deus dicit omni speranti in se, sicut Josue, ita est nobiscum, ut confidenter dicamus, etc. Neque derelinquam. Derelinqueretur qui fame periret: sed quia hoc non est, ne sit homo cupidus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 23:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 23:23Deuteronomii 23Deuteronomii 23:25 →