Deuteronomii 23:25
Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes. + 23.25 Si intraveris. Sunt quædam loca Scripturæ quæ historialiter fidem imbuunt, quædam moraliter sanctam conversationem instruunt: quædam non secundum historiam, sed secundum allegoriam veneranda mysteria ostendunt. Caute ergo in segete proximi intrandum est, ut discernendo carpas cibum, non præcipitandum succisæ messis incurras judicium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Mark 2:23Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas. + 2.23 Cum sabbatis. BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati æstruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Et vellere spicas. Esuriunt ut homines, præ turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitæ præbent, non præparatas epulas, sed simplices quærunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum prælati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litteræ superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.