Deuteronomii 24:15
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:
Deuteronomy 15:9Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo: Appropinquat septimus annus remissionis: et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare: ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum. + 15.9 Cave. AUG., quæst. 21. LXX: Attende tibi ipsi, ne fiat verbum occultum, etc., usque ad si crudeliter cogitat illo tempore dandum non esse, quo dandum est?
Job 31:38Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent: + 31.38 Si adversum me. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Et cum ipsa sulci. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent
Job 35:9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
Psalms 25:1In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor. + 25.1 Psalmus. CASS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur. Judica. AUG. Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiæ rapiuntur. CASS. Judica: non est præsumptio justi, sed certitudo misericordiæ Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor. In innocentia. AUG. Non angelorum, sed qualis est hominum. 1
Proverbs 3:27[Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. + 3.27 Noli prohibere benefacere eum qui. Quia supra diligenter legem Domini et consilium observare monuit, et æternam requiem observantibus promisit: nunc multipliciter, quæ observanda sunt, replicat. Primoque ad id, quod intermiserat, rediens, misericordiam proximo exhibendam, et juste, cum illo docet esse vivendum. Deinde et ab inimico cavendum esse præmonet. Noli ergo, inquit, prohibere. Ne audias a Domino cum Pharisæis: Ipsi non introistis, et eos qui intrabant, prohibuistis Luc. 11..