Deuteronomii 24:17
Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. + 24.17 Non pervertes. AUG., quæst. 43. LXX: Non declinabis judicium advenæ et orphani et viduæ. Non pignorabis vestimentum viduæ. Cur non ait, etc., usque ad continentia in eis laudatur, non desolatio commendatur. Viduæ. Vidua anima ante diabolo juncta, cui conversæ fidei vestimentum non est auferendum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:21Advenam non contristabis, neque affliges eum: advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti. + 22.21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.
Exodus 23:2Non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.
Exodus 23:9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.
Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Deuteronomy 24:6Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi.
Deuteronomy 27:19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.