Deuteronomii 24:19
Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. + 24.19 Non reverteris. Invidendo gentibus, qui sunt advenæ testamentorum Dei.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 23:22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. + 23.22 Postquam, etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram; hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. Segetem terræ, etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum prædicationis. Sunt enim quæ nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in prædictis festivitatibus hanc legem interposuit. Pauperibus et peregrinis. LXX: pauperi et proselyto, id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt. Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Rom. 11.
Deuteronomy 15:10Sed dabis ei: nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quæ manum miseris.
Deuteronomy 26:13loquerisque in conspectu Domini Deo tui: Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitæ et advenæ, et pupillo ac viduæ, sicut jussisti mihi: non præterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
Job 31:16Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci; + 31.16 Si negavi quod volebant. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Et oculos viduæ. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quærit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur.
Psalms 41:1In finem. Intellectus filiis Core. + 41.1 In fine intellectus. CASS. Core interpretatur Calvaria. Filii ergo, etc., usque ad, cui obviat malorum insultatio. HIER. Filii Core, id est, filii calvi, etc., usque ad verbum puerorum deridentium Eliseum. 1
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.