Deuteronomii 24:20
Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. + 24.20 Si fruges collegeris. Etsi superbi colligant et improbi, ille misericordiam facit qui hoc animo dimittit, ut egentes habeant. Præterea cum hæc populo præcipiuntur; qui non indigent, admonentur ne ista quærant. Si autem quæsierunt, tanquam prædones pauperum judicandi sunt. Vineam tuam. Vineam de qua colligitur vinum, quod lætificat cor hominis Psal. 103..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 19:10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. + 19.10 Neque in vinea. ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur.