bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 25 › Deuteronomii 25:10
Deuteronomii 25:10
Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And his name shall be called in Israel, The house of him that hath his shoe loosed.
In Context
9accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non ædificat domum fratris sui. + 25.9 Calceamentum. De quo dicitur: Catceati pedes in præparatione Evangelii pacis Ezech. 6.. Si ut nostram, sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calceamento munimus; qui vero suam cogitans utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. De pede, id est mercede prædicationis privatum ostendet. Doctorum enim pedes calceati sunt, quia exemplis præcedentium patrum muniti gressus prædicationis eorum imitati sunt. Utroque pede calceatus est, qui sibi et aliis prodest.
11Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: + 25.11 Et unus contra alterum. Catholicus hæreticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Miseritque. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Verenda. Infirmiora membra Ecclesiæ, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.
Read all of Deuteronomii 25
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 25:10