Deuteronomii 25:11
Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari cœperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus: + 25.11 Et unus contra alterum. Catholicus hæreticusque quorum perpetua contentio, quia dispar intentio: alter enim falsitatem, alter defendit veritatem, et resistere oportet errori, ne sibi stultus sapiens videatur. Miseritque. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare. Verenda. Infirmiora membra Ecclesiæ, scilicet volent blandiendo decipere vel insultando deridere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
12abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
Cross References
Romans 3:8et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est. + 3.8 Et non sicut. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.