The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 26 › Deuteronomii 26:1

Deuteronomii 26:1

Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea: + 26.1 Cumque intraveris, etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall be, when thou art come in unto the land which the LORD thy God giveth thee for an inheritance, and possessest it, and dwellest therein;

In Context

2tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus:

Read all of Deuteronomii 26

Cross References

Numbers 15:2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,

Deuteronomy 4:21Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.

Deuteronomy 6:1Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam:

Deuteronomy 13:1Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et prædixerit signum atque portentum, + 13.1 Si surrexerit. Vult intelligi, ea quæ a divinis non secundum Deum dicuntur, etiamsi evenerint, non esse sic accipienda, ut fiant quæ ab eis prædicuntur, nec præter potestatem suam ostendit esse, quæ ita contingunt. Sed quare permittat supponit, ad cognoscendum scilicet quantum diligant Deum servientes ipsis, non illi qui omnia novit.

Deuteronomy 17:14Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes: + 17.14 Cum ingressus fueris terram, etc. AUG., quæst. 26. Quæri potest cur displicuit populus Deo, cum regem desideravit, cum hic inveniatur esse permissus? Sed intelligendum est merito non fuisse secundum voluntatem Dei, quia hoc fieri non præcepit, sed desiderantibus permisit. Verumtamen præcepit ne fieret alienus, sed frater ex eodem populo indigena non alienigena. Quod autem ait: Non poteris: intelligendum est, non debebis. Constituam super. Habitatores terræ constituunt sibi regem contra Dei sententiam.

Deuteronomy 19:3sternens diligenter viam: et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides: ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere. + 19.3 In tres. Ut qui salvandus est facilius evadat. Prædicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et æqualiter in tota terra Ecclesiæ fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint. Sed abiisse. Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit. GREG., Past. part. 2, cap. 10, tom. 3. Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quæ non malitiose perpetratur. AMBR., lib. de Fuga sæculi, cap. 2. Congrue provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 26:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Deuteronomii 26Deuteronomii 26:2 →