Deuteronomii 26:11
Et epulaberis in omnibus bonis, quæ Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuæ, tu et Levites, et advena qui tecum est. + 26.11 Epulaberis, spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi Cantic. 5.. Et Levites, verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quæ ad Deum sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 12:12Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiæ vestræ, famuli et famulæ, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur: neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
Psalms 63:3Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. + 63.3 Protexisti me. AUG. Hoc in capite factum, quod et membra experiuntur: hoc exemplo reliqui firmantur. 1
Isaiah 65:14ecce servi mei lætabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt præ exsultatione cordis, et vos clamabitis præ dolore cordis, et præ contritione spiritus ululabitis,
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Philippians 4:4Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. + 4.4 Gaudete, etc. Lætatus in fide eorum et operibus, Apostolus ut alacriores sint, optat in hoc studio proficientes gaudere in Domino, et id iterat, ut se in eis vere gaudere ostendat.