Deuteronomii 26:12
Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitæ, et advenæ, et pupillo et viduæ, ut comedant intra portas tuas, et saturentur: + 26.12 Quando compleveris: hoc legis implesse Tobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum decimas dabant pauperibus et Levitis qui secum morabantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 47:24ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis: quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
Leviticus 27:30Omnes decimæ terræ, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur. + 27.30 Domini. ID. Ejus scilicet qui mandata legis operatur, etc., usque ad quia quam retributionem exspectare debeat nescit.
Deuteronomy 12:17Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quæ voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum: + 12.17 In oppidis. Id est, meritis tuis non assignabis, quæ divina largitate perceperis, non viribus tuis, sed Deo, cujus munere hoc habueris Gal. 6..
Deuteronomy 14:28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. + 14.28 Aliam decimam. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus.
Proverbs 14:21Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
Hebrews 7:5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. + 7.5 Et quidem de filiis Levi, etc. Quasi: Et ex hoc intuemini quantus sit, quia aliqui quidem de filiis Levi per hoc quod accipiunt sacrificium, (aliter enim non auderent) habent mandatum in lege, sine cujus auctoritate nunquam præsumerent sumere decimas.