Deuteronomii 26:18
Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia præcepta illius:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 6:7Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus: et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Ægyptiorum, + 6.7 De ergastulo Ægyptiorum. Ergastulum et ergasterium, id est operatorium: scilicet ubi rei ad opera facienda religabantur.
Leviticus 20:26Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. + 20.26 Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..
Deuteronomy 14:2quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
Deuteronomy 28:1Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quæ versantur in terra. + 28.1 Si autem audieris. Sicut inobedientibus prædicit maledictiones et supplicia, sic obedientibus promittit benedictiones et præmia.
2 Samuel 7:24Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
Psalms 135:4Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in æternum misericordia ejus. + 135.4 Mirabilia magna solus. ID. Quia et quædam per homines vel angelos facit, et quædam magna ipse solus, quæ et prius exsequitur. 1