Deuteronomii 26:6
Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the Egyptians evil entreated us, and afflicted us, and laid upon us hard bondage:
In Context
Cross References
Exodus 1:14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
Exodus 1:22Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite: quidquid feminini, reservate. + 1.22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.
Exodus 5:19Videbantque se præpositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis: Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
Numbers 20:15quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros: