Deuteronomii 26:8
et eduxit nos de Ægypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
Cross References
Exodus 12:37Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. + 12.37 Profectique sunt, etc. ORIG. hom. 5 in Exod.. Qui de Ægypto parat proficisci, qui cupit obscuros mundi actus et errorum tenebras relinquere, primo ei ex Ramesse proficiscendum est, quæ interpretatur commotio tineæ. Si vis venire in hoc ut Deus sit tibi dux, et sequatur petra, quæ escam spiritalem et potum tribuat, exi de Ramesse, ne thesaurizes ubi tinea exterminat, et fures effodiunt, etc. Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cœlo, et veni, sequere me Matth. 6., hoc est proficisci de Ramesse, et sequi Christum. De Ramesse in Socoth, etc. ORIG. ibid. Videamus quis sit castrorum locus ad quem venitur. De Ramesse venerunt in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Cum ergo, relinquens Ægyptum, discusseris tineas totius corruptelæ, et vitiorum incitamenta rejeceris, habitabis in tabernaculis, quibus scilicet nolumus exspoliari sed supervestiri. Habitatio autem tabernaculorum expeditum indicat esse eum qui festinat ad Deum. Sed nec in hoc standum est: movenda sunt etiam castra de Socoth, et festinandum est in Othon, quod interpretatur signa eis, quia hic scilicet audies quod Deus antecedat eos per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis; non hoc in Ramesse, nec in Socoth, quæ secunda sunt castra. Tertia sunt in quibus fiunt signa divina: hoc erat triduum ad quod festinabant Moses et Aaron, et contradicebat Pharao dicens: Non eatis longius. Nolebat ad locum signorum pervenire filios Isræl, ut possent tertii diei frui mysteriis. Unde Ose. 6: Resuscitabit nos Deus post biduum, et in die tertia resurgemus, et vivemus in conspectu ejus. Prima dies nobis Christi passio; secunda, qua in infernum descendit; tertia, qua resurrexit: ideo in tertia die antecedebat eos per diem in columna nubis; per noctem vero, in columna ignis. Necessarium est ergo ut qui baptizantur in Christo, in morte ipsius baptizentur, et cum ipso sepeliantur, et die tertia resurgant, quos scilicet secum suscitavit et fecit consedere in cœlestibus Rom. 6.. Sexcenta fere millia, etc. AUG., quæst. 47. Quæritur utrum ad tantum numerum pervenerunt Hebræi per eos annos in Ægypto, etc., usque ad id est, post mortem Joseph dura servitute oppressi sunt.
Exodus 12:51Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Ægypti per turmas suas.
Exodus 14:16Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud: ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
Deuteronomy 5:15Memento quod et ipse servieris in Ægypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco præcepit tibi ut observares diem sabbati.
Psalms 105:27et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus. 1
Isaiah 63:12qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; + 63.12 Qui scidit aquas ante eos. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis hæsitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est.