Deuteronomii 26:9
et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 6:3Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
1 Samuel 7:12Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen: et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. + 7.12 Et posuit eum. Alia editio: inter Masphath novam et veterem et vocavit nomen ejus Abenezer, vel Abongener, id est lapis adjutorii. Hæc est medietas Salvatoris, per quam transeundum est a Masphath veteri ad novam, id est ab intentione qua exspectatur in carnali regno beatitudo falsa, ad intentionem qua per Novum Testamentum exspectatur in regno cœlorum beatitudo vera, qua quoniam nihil est melius hucusque adjuvat Deus. Masphath intentio sedentium. Lapis inter hæc, Christus inter intentionem Veteris Testamenti, et Evangelii prædicationem positus: ipse lapis propter firmitatem adjutorii, quia suos contra dæmones adjuvat dimicantes. Hucusque auxiliatus. Quia qui hos terminos transcendunt, ut hæretici, auxilium Dei non merentur.
Psalms 107:7ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me. + 107.7 Ut liberentur. ID. Secunda pars, quæ salus sit facta omni terræ super quam gloria, hic etiam humilitas humanitatis et potentia majestatis ostenditur. Salvum fac. Ut liberentur in futuro, hic salva eos, ne cadant. Vel, se petit salvari in resurrectione, ut fideles liberentur, qui tali signo deitatem ejus senserunt. Quasi, ut cantem et psallam, Salvum me fac in resurrectione dextera tua, id est per Verbum, qui est brachium Patris, ut sic liberentur dilecti tui. Ordo verborum conversus est. Dicit enim: Salvum me fac et exaudi, et salvum me fac. 1
Ezekiel 20:15Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, præcipuam terrarum omnium: