bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 27 › Deuteronomii 27:14
Deuteronomii 27:14
Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the Levites shall speak, and say unto all the men of Israel with a loud voice,
In Context
13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. + 27.13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.
15Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen.
Read all of Deuteronomii 27
Cross References
Deuteronomy 33:10Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. + 33.10 Ponent thymiama. Sicut Aaron stans inter mortuos et viventes pro populo deprecatus est. Ponent thymiama. Sanctorum oratio suavissimum incensum est Domino: quo peccante populo Domini furor mitigatur, quia ab omni terrena sorde defæcata, cœlesti desiderio ignita, quasi thymiama in conspectu Dei flagrat, et quasi holocaustum ab ara pli cordis flamma devotionis in cœlum subvolat. Hoc præcipue apostolis et martyribus congruit, de quibus dicitur: Tanquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit Sap. 3..
Joshua 8:34Post hæc legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quæ scripta erant in legis volumine.
Daniel 9:11Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam: et stillavit super nos maledictio et detestatio quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 27:14