Deuteronomii 27:16
Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. + 27.16 Omnis populus. Omnes debent laudare bona, et detestari mala, tam prælati quam subditi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cursed be he that setteth light by his father or his mother. And all the people shall say, Amen.
In Context
Cross References
Exodus 21:17Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
Leviticus 20:9Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur: patri matrique maledixit: sanguis ejus sit super eum. + 20.9 Qui maledixerit patri suo, etc. ORIG., hom. 11 in Lev. De his superius præcepta dedit, etc., usque ad ne puniat contemptorem servum. ID. Nomen patris vel matris, etc., usque ad ad aliquam terrenam civitatem invertunt sensibus depravatis? Sanguis ejus, etc. Quia ipse est sibi causa mortis. Si sic punitur, qui carnali patri maledixerit, quomodo punietur qui Christum blasphemaverit, nec obaudivit dicenti: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, etc. Joan. 3., morte scilicet morietur, alienatus a regno cœlorum reus est: nihil enim grave, nec operosum, aut laboriosum ei præceptum est.
Proverbs 30:11[Generatio quæ patri suo maledicit, et quæ matri suæ non benedicit; + 30.11 Generatio quæ patri. Superius vitæ puritatem, etc., usque ad si natus est, fuit tempus quando non fuit filius.
Ezekiel 22:7Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.