Deuteronomii 27:18
Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cursed be he that maketh the blind to wander out of the way. And all the people shall say, Amen.
In Context
19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
Cross References
Leviticus 19:14Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. + 19.14 Non maledices surdo. Surdo maledicere est absenti et non audienti derogare. Coram cæco offendiculum ponere, est discretam quidem rem agere, sed ei qui lumen discretionis non habet, scandali occasionem præbere.
Proverbs 28:10Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. + 28.10 Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.
Matthew 15:14Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. + 15.14 Sinite, etc. Permittite suo arbitrio, quia irrevocabiles sunt. Unde Paulus: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita Tit. 3..