Deuteronomii 27:20
Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. + 27.20 Maledictus qui dormit cum. Omnis incestus abominatio est, sed specialiter hæreticos atque schismaticos percutit, qui sponsam Christi qui omnium pater et creator est errore corrumpunt. Tropologice vero prohibet ne quis actionem pravam patris sui imitando diffamet, et ignominiam ejus revelet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen.
Cross References
Genesis 35:22Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim. + 35.22 Abiit Ruben, etc. ISID. Allegorice. Hoc crimen non scriberetur, nisi futura populi perversitas pronuntiaretur: quamvis in illo esset flagitium, in Scripturis est prophetia futurorum, quia per Ruben primogenitus populus Isræl figuratur: qui thorum concubinæ polluit, id est legem Veteris Testamenti prævaricando maculavit. Quod autem concubina Vetus Testamentum significaverit, Paulus ostendit dicens, Gal. 4: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et alterum de libera, etc. Erant autem, etc. AUG. Quæritur quomodo hoc verum sit, etc., usque ad quam ut per synecdochen accipiatur.
Leviticus 18:8Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies: turpitudo enim patris tui est.
Deuteronomy 22:30Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus. + 22.30 Non. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex prædicatione laudem suam quærendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 103..
2 Samuel 16:22Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
Ezekiel 22:10Verecundiora patris discooperuerunt in te; immunditiam menstruatæ humiliaverunt in te:
1 Corinthians 5:1Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. + 5.1 Omnino auditur. Incipit agere de fornicatione, et redarguit illum fornicatorem qui uxorem patris tenebat, et eos qui eum tolerabant. Erant enim et ipsi comparticipes, dum paterentur reum tam ingentis peccati secum incorreptum convenire. Non solum ergo illum reum mortis, sed etiam inhærentes illi, non esse immunes a crimine demonstravit.