The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 27 › Deuteronomii 27:23

Deuteronomii 27:23

Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. + 27.23 Cum socru sua. Socrus, pravæ actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiæ resistamus, ne cupita impleamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Cursed be he that lieth with his mother in law. And all the people shall say, Amen.

In Context

22Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. + 27.22 Dormit, id est maculat, prave docendo, aut prava exempla demonstrando, alterius animam. Pater enim noster unus est Deus, et mater Ecclesia, nos autem omnes fratres aut sorores sumus.

24Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. + 27.24 Maledictus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est Joan. 3.. Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo Lev. 19..

Read all of Deuteronomii 27

Cross References

Leviticus 18:17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. + 18.17 Ut reveles ignominiam ejus. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 27:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 27:22Deuteronomii 27Deuteronomii 27:24 →