Deuteronomii 27:24
Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. + 27.24 Maledictus. Quocunque modo hominem occidere peccatum est. Mirum ergo videtur quare maledictum tantum dixit, qui clam percusserit. Sed forte clam percutere est corde odisse, unde: Qui odit fratrem suum, homicida est Joan. 3.. Et alibi: Ne oderis fratrem tuum in corde tuo Lev. 19..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Cursed be he that smiteth his neighbour secretly. And all the people shall say, Amen.
In Context
Cross References
Exodus 20:13Non occides. + 20.13 Non occides, etc. AUG., quæst. 61 in Exod. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc præceptum quod lex occidit, vel occidi aliquem Deus jubet: ille enim facit, qui jubet quod ministrum negare non licet.
Leviticus 24:17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. + 24.17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.
Deuteronomy 19:11Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitæ ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus, + 19.11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.
2 Samuel 3:27Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portæ ut loqueretur ei, in dolo: et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
2 Samuel 12:9Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo? Uriam Hethæum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
2 Samuel 20:9Dixit itaque Joab ad Amasam: Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasæ, quasi osculans eum. + 20.9 Et tenuit, etc. Dextera mentum tenere, est quasi ex benignitate blandiri. Sed sinistram ad gladium mittit, qui latenter ex malitia percutit.